Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Editiones Textuum
In domo editoriâ, quae dicitur LEO LATINUS, êduntur litterae Latinae omnium aetatum et lexica necnon versiones Theodiscae Anglicaeque.
Offerimus tibi textûs Latinos omnis generis, qui in bibliopoliis non prostant venales. Tales sunt novae editiones criticae et commentarii textuum antiquorum, mediaevalium, neolatinorum, quorum nulla potest accipi editio recentior. Iidem tibi solent mitti disco compacto recepti. Editiones typis impressas et colligatas tibi non mittemus nisi per exceptionem.
Textûs autem instructi sunt praefatione Latinâ et adnotationibus (commentariove) et glossario copioso.
Praeterea LEO LATINUS praebet editiones bilingues (Latino-Theodiscas sive Latino-Anglicas).
Lineis sequentibus tibi dabimus conspectum textuum a nobis iam publicatorum.



LATINITAS ANTIQUA LATINITAS MEDIAEVALIS NEOLATINITAS VERSIONES LITTERATURAE
plura... plura... plura...
plura...