Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Editiones textuum  -   Neolatinitas
Litteratura
Narrationes periculum
PERICULUM FRANCISCI

Fabula more Elephantidos a Diogene Anaedoeo narrata.
Additum est glossarium subtile atque copiosum.

„Periculum Francisci“ (sicut etiam „Sudatorium Veneris“) est erotica narratiuncula, quae insigniter praecellit vivacitate atque subtilitate.  Auctor (cui nomen est Diogenes Anaedoeus) utitur Latinitate simplici volubilique, magnam partem sequitur normas aureae Latinitatis, sed helluatur vocabulis Plauti et Petronii et Martialis et Apuleii necnon ‚Aloisiae Sigeae’ a Nicolao Chorier scriptae. Diogenes verbis saepe variandis aut facetê novandis aut alienandis, allusionibusque classicis iterum iterumque id efficit, ne animus lectoris fatigetur nimiâ simplicitate argumenti, qua solet esse hoc genus litterarum.
Si quis ad scientiam suam Latinitatis redintegrandam quaeritat textum, quo  difficultatibus oratorum philosophorum evitatis animus recreetur relaxeturve – is quidem helluetur oportet „Sudatorio Veneris“ et „Periculo Francisci“. 

Glossario locis testibus atque comparabilibus litteraturae antiquae neolatinaeque abundanti usus verborum confirmatur ratione philologâ.
CD 7 paginae, datotheca pdf
ISBN 978-3-938905-07-4
num.mandatelae: 00804 pretium €  7,90
Exemplum legibile (pdf 28KB)
CD
retro