Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Editiones textuum  -   Versiones litteraturae
Fabula textor
FABELLA TEXTORIS VERSUTI PALAEOINDICA

Fabella palaeoindica a Nicolao Groß e sanscrito in Latinum sermonem conversa et adnotatiunculis instructa.

Adiecta est Richardi Schmidt indologi praeclari versio Latina cuiusdam textûs e Kamasutra excerpti.

Fabella palaeoindica, c.t. „Textor se deum Visnuum esse simulans“ (continetur opere fabellarum collecticio, quod inscribitur „Pancakhyyika“, textus est excerptus e libro Adolfi Stenzleri, c.t. Liber linguae sanscritae elementarius), e sanscrito in Latinum sermonem conversus. Copioso glossario Latino necnon textu instructus, qui est e versione Kamasutrae Latinâ Richardi Schmidt indologi illustris excerptus.
Textor pauper tam vehementer incidit in amorem cuiusdam principissae, ut sagittâ dei amoris ictus animo relinquatur. Cum resipuerit, rogat amicum carpentarium, ut sibi struat rogum, quia omnino nullam invenit rationem, qua appropinquet principissae ideoque vitam suam non iam sustineat. At amicus scit, quid suadeat: Qui textori construit machinam volatilem, quae simillima est Garudae, avi Visnui dei, textoremque instruit huius dei omnibus insignibus. Iisdem instructus textor nocte volat in conclave principissae dormitorium, ei dicit se esse deum Visnuum affirmatque se, cum in eius amorem inciderit, - sibi deo hoc licêre – illam ducturum esse in matrimonium Gandharvianum, i.e. statim atque sine ullis sollemnibus. Puella, qua sit animi simplicitate, cum sibi videatur esse honoratissima, libenter assentitur; ita fit, ut ambo unâ degant noctem (necnon multas sequentes) secundum praecepta Kamasutrae. Rex reginaque, cum a gynaecophylacibus certiores facti in corpore inveniant vestigia morsiuncularum amoris, primo indignatissimi iurant se filiae temptatorem punituros esse crudelissimê. Cum acciperent nocte filiam suam concumbere deo supremo, tum eorum indignatio mutatur in veram animi inflammationem, superbiam, potestatis cupiditatem: Rex, cum generi auxilio confisus sit paratus ad dominatum mundi suscipiendum, statim impetum facit in omnes civitates propinquas. Sed eaedem cum regem repellant terramque rêgis expugnent, usque dum eidem nihil relinquatur nisi urbs regni principalis, urgenter rogat generum de auxilio divino iam pridem exspectato.  At eidem genero res nunc in summum discrimen adducta est: qui desperatus vult pugnans mori. Tum ultimo momento temporis verus Visnuus deus rei se interponit...  

Haec narratiuncula lepida atque amabilis, quae habet magnam exspectationem, spectat ad genus novellarum, quas Otto Weinreich appellavit „fraudem Nectanebonis“. Ad idem genus refertur fabula Bocatiana fratris Alberti, qui mulieri pulchrae piaeque dicit se esse Gabrielem archiangelum, ut cum illâ pernoctet...  
CD 7 paginae, datotheca pdf
ISBN 978-3-938905-00-5
num.mandatelae: 00104 pretium €  7,90
Exemplum legibile (pdf 40 KB)
CD
retro