Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Editiones textuum  -   Versiones litteraturae
Dramata romulus
ROMULUS MAGNUS

Comoedia Friderici Dürrenmatt
a Nicolao Groß in Latinum conversa.

Romulus, ultimus imperator Romae Occidentalis, impetu Germanorum in regnum suum facto nequaquam sollicitatur. Cui cordi est – quod valdê dolent imperatrix ministrique – res omnino alia ac regni gubernatio: Romulus  animo inflammato alit gallinas!
Theodiscus textus originalis huius comoediae lepidissimae, qua tractatur interitus imperii Romani, saepe iam optimo cum successu a discipulis adhibitus est ad actionem theatricam – fabula enim est plena mucronibus, quibus spectatores non desinant cachinnare maximê mirabundi, tamen etiam continet sententias, quibus discipuli incitentur, ut deliberent de historiâ.
Quid impedit, ne discipuli optimê delectentur hac fabulâ etiam in Latinum conversâ, id est in sermonem aetatis, qua agitur?

Omnes difficultates vocabulorum tolluntur inspecto glossario copioso.
CD 49 paginae, datotheca pdf
ISBN 978-3-938905-12-8
num.mandatelae: 00105 pretium € 21,90
Exemplum legibile (pdf 44 KB)
CD
retro