Fabula
Romanica a.1985
edita, c.t. „Fragrantia – Historia homicidae“ est
liber Theodiscus in toto orbe
terrarum plurimum divenditus. Ex opere Erici Mariae Remarque edito,
c.t. „In
occidente nihil novi“, nullus liber Theodiscus toties est
venditus quoties
„Fragrantia“. Cinemate secundum eiusdem libri argumentum a
Thoma Tykwer atque
Bernhardo Eichinger confecto, quod m.Sept. a.2006 inceptum est in
cinemateis
monstrari, „Fragrantia“ ad novam claritudinem pervenit. In
hac re iterum
iterumque disputatur, quatenus mundus huius fabulae olfactorius
summâ cum
subtilitate descriptus exhiberi possit cinemate, quo nullus sensus
possit
concitari nisi oculi et aures.
Mihi quidem hac fabulâ
primo perlectâ erat persuasissimum: hoc opus a me conversum iri
in Latinum,
aut, ut dicam verbis Grenulii Süskindiani: hoc diadema
fragrantiarum a me
fabricatum iri, quanticumque constaret!
At
quomodo hoc
facerem? In litteraturâ Latinâ
nusquam
exstat fabula Romanica comparabilis – ne dicam de fabulâ
„postmodernâ“, qualis
„Fragrantia“ a viris litteraturae doctis esse dicitur.
Fabulae Romanicae in
litteraturâ Latinâ generaliter sunt perquam rarae, antiquae
fabulae Romanicae
Latinê scriptae nobis traditae non
sunt
nisi tres: Petronianum „Satyricôn librorum“
fragmentum et Apuleii „Asinus
aureus“ (i.e. „Metamorphoses“) et „Historia
regis Apollonii Tyri“.
Quid?
Quomodo omnes illas
fragrantias subtilissimê distinctas, omnia illa Patricii itinera
cogitationum
phantastica - Grenulii experientiam
excitatoriam,
qua in struice cremiorum Dominae Gaillard iacens sibi videatur totus
ligneus
tamquam Pinoculus, cum primum olfaciat, quid sit lignum, pelles
bestiarum
foetidissimas, umores aeternos, liquores acidos causticos, quibus
scatet
Grimalii officina coriaria, Baldinii myropolium fragrantiis
superabundans,
eiusdem viri vanitatem, spes conceptas deceptasque, technas
subobscuras,
narratiunculas ridiculas et gloriosas, quas idem myropoeus habet ante
alambîcum
sedens, audacissima illa somnia fragrantiarum, quae Grenulius
solitudini
olfactoriae deditus somniat in exedrâ purpureâ inque
cavernâ Plumbi
Cantaliani, theorias inventionesque
immaniter absurdas Marchionis de Taillade-Espinasse
eiusque connubium in Monte Canigone cum fluido
caelesti facto,
socii myropoei Iohannis Baptistae enantheses homicidiales, paetulos
oculos
patrantes Dominae Arnulfiae lucripetae essentiam absolutam
lucrosissimam
aspicientis, auram seminalem Druotii socii solidi salacisque,
quocum
Domina communicat fabricam necnon torum coniugalem, Richisii mentem
frigidê
mercatoriam, eiusdem persuasiones illuminismo insignes sagacitatemque
detectoriam – et, cum Grenulii myron amoriferum sit odoratus
– eiusdem blandimenta ineptê
amatoria, quae insusurrat
homicîdae suae filiae! - ingens
illud
bacchanal Grenulii myro amorifero in urbe Grassâ effectum, in quo
episcopus
ille viridi petasunculo obtectus, sacerdos et massonissa, burgenses
agricolaeque, homines clerici et saeculares omnis condicionis omnisque
proventûs corripiuntur lubidine vehementissimâ, denique
myropoei omnium
saeculorum ingeniosissimi exitus anthropophagus –
quomodo omnes has plăgâs fragrantissimas rêgis phantasiae,
omnes has metaphoras, allegorias, phantasmagorias Patricii Süskind
verbis valentissimas
transformarem in sermonem Caesaris Ciceronisque, qui potius quadam
ieiunitate,
immo ariditate esse dicitur?
Sed in
hac fabulâ Latinê
reddendâ, quae agitur saeculo duodevicesimo, vix ullae voces
novatae sunt
necessariae – praeter eas, quae ab ipso auctore in textu
originali sunt confictae.
E contrario pleraque verba locutionesve invenies in litteris Latinis
iam pridem
scriptis – si quidem fontium peritus es satisque patiens. Nam in modernis textibus Latine reddendis
imprimis eo difficultates exoriuntur, quod in lexicis vernaculo-Latinis
nequaquam indicantur omnia vocabula
Latina aetatis antiquae – ne dicam de vocabulis litteraturae
mediaevalis et
neolatinae.
Cum
in
Oriente Extremo fungerer munere lectoris universitarii, per binarum
feriarum
semestralium spatium, per hiemem annorum 2002 et 2003 et aestatem anni
2003,
per tempus sat longum, adhibitis multis lexicis bonis (variarum
disciplinarum,
quales sunt botanica, zoologica, pharmaceutica, medicinalia) et
chartothecâ,
cuius nŏtae scriptae erant spatio fere tricennali, quo perlustraveram
litteras
Latinas omnium aetatum, a Latinitate priscâ ad recentissimam
– effectum est, ut
paulatim et gradatim maturesceret „Fragrantiae“
Süskindianae versio Latina, qua
postquam saepe muginatus conatusque erravi, denique tam contentus sim,
ut pro
certo habeam eandem neque argumenti neque sermonis fidelitate cedere
Fragrantiae in quamvis linguam modernam conversae.
(N. Groß)
Domus editoria LEO LATINUS
Editio originalis: Patrick Süskind, Das Parfum. Die Geschichte
eines Mörders, Zürich, Diogenes Verlag, 1985
(Ad vocabula "Fragrantiae" intelligenda tibi commendamus "Glossarium Fragrantiae", quae etiam est
encyclopaedia latinitatis universalis. Hoc opus accipies hic.)
|