Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Libri audibiles
Textus librorum audibilium LEONIS LATINI non recitantur pronuntatione tralaticiâ et nationali, sed pronuntatione Latinitatis aureae (1.saec. a. Chr. n.), quantum eadem restitui potuit a modernis philologis atque phoneticis ("pronuntiatio restituta"). Pronuntiatus enim tralaticius pro natione et regione est tam vehementer varius, ut homines variarum nationum regionumve Latinê colloquentes interdum vix inter se intellegant. E contrario classica pronuntiatio est uniformis et ab omnibus hominibus Latine doctis intellegitur. Pronuntiatio autem classica a tralaticiâ pronuntiatione scholarum Germanicarum differt cum aliis tum his proprietatibus, quae sequuntur:
- vocales breves et longae inter se distinguuntur
- consonantes breves et longae inter se distinguuntur
- regula trium syllabarum observatur
- consonantes aspiratae et non-aspiratae inter se distinguuntur
- littera "c" pronuntiatur per [k]
- "ae" et "oe" sunt dipthongi, non monopthongi
- littera "r" pronuntiatur per r apicale, i.e. apice linguae [r], non uvulâ [R]
LATINITAS ANTIQUA LATINITAS MEDIAEVALIS NEOLATINITAS VERSIONES LITTERATURAE
plura...
plura... plura... plura...