Auctor - Editor - Translator       Textuum Latinorum


Libri audibiles  -   Latinitas antiqua
Livius
livius1
OBSIDIO SAGUNTI A T. LIVIO DESCRIPTA

Is qui legit Livium, ne legat eum solis oculis solaque ratione: oportet animo fingat se interesse eventibus ab eodem historico descriptis, oportet sentiat quantâ fuerit confidentiâ rei Romanae, quanto cum studio et ardore quodam amoris se dederit civium bonae voluntatis animis resuscitandis idem vir, qui cum esset incorruptus atque integer, sed etiam rei publicae administrandae imperitus, non fuit magnus historicus, tamen sui generis magnus vir artifexque. 
Opere Liviano tamquam speculo redditur morum cogitationumque mutatio, quae facta est aetate Augusteâ. Id quod Vergilius voluit magno suo carmine pangendo, hoc opus historiae prosaicum scribens voluit etiam Livius. Qui (ut etiam Vergilius et Horatius) minimê acquiescit in spe pacis perpetuandae, sed maximê cupit virtutes temporis acti restituere et redintegrare, ut effectum habeant ad tempus praesens et futurum.  Livius 142 libris scripsit historiam ab urbe conditâ, usque ad mortem Drusi (9 a.Chr.n.), nec alienum est opinari Livium voluisse historiam suam perscribere usque ad mortem Augusti (14 p.Chr.n.), sed morte impeditum esse ab ingenti opere finiendo.  
Tamen Livius exanclavit ingentem laborem opus pertractans, quod incohavit inter annos 29 et 25 a.Chr., quotannis primo trinos, postea etiam plures libros additurus, quos deinde comprehendit ad singulos greges redactos. Plurimum dolendum est magnam partem operis Liviani nobis non esse relictam, sed irreparabiliter amissam: Libros nullos habemus nisi I-X (ab urbe condita usque ad a.293) et XXI-XLVI (ab altero Bello Punico ineunte usque ad a.167 a.Chr.n.); decas autem tertia continet alterum Bellum Punicum descriptum.

Discus compactus: Livius, De obsidione Saguntii.

Ad initium huius belli, quod auctor dicit „maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint“, spectat textus disci nostri compacti ex opere Liviano excerptus.
Post praefationem, in qua verbis effert hoc bellum esse generis unici atque singularis, Livius venit ad imperatores Carthaginiensium tractandos, ad Hamilcarem eiusque filium Romanos in terrorem coniecturum, i.e. ad Hannibalem:

„Nunquam ingenium idem ad res diuersissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio...“

Sagunto urbe Hispaniae a.218 a.Chr.n. obsessâ Carthaginienses  effecerunt Alterum Bellum Punicum.
Hannibal cum a.221 a.Chr.n. imperium suscepisset Hispaniae, per biennium consilia sua curavit maturanda potestatemque  suam regionis mediterraneae confirmandam. Romani autem, quamquam animadverterunt magnas ab Hannibale copias huc illuc perduci, nullo modo ei sunt adversati. Necesse erat iidem adhuc pernoscerent hunc virum, quocum agebant. Cum per errorem cogitarent se posse hunc iuvenem Carthaginiensem devincere, quandocumque sibi placeret, non multum studebant Hannibalem reprimere, immo, tantum errabant, ut Hannibalem praetermitterent eo quod animum attenderent ad Illyros, qui seditionem conflavissent. Ne tum quidem studuerunt Hannibalem coercere, cum acciperent illum obsidere Saguntum...
 
datotheca audibilis 53min.
ISBN 978-3-938905-28-9
num.mandatelae: 00207A pretium € 13,90
exemplum            
CD
retro